- SALA
- I.SALAVide IsalaII.SALAfluv. et urbs Mauritaniae Tingitanae cis Atlantem minorem. Fluv. Buragrag., provinc. Fezzama Temesna separat, et iuxta Salam Urbem in Oceanum Atlanticum cadit. Urbs autem Sella, seu Cela. In regno Fezzae, in ora Oceani Atlantici. Portum habet et emporium celebre, ad ostia fluv. Salae, in Fezza provinc. sed piraticâ infamis est, 20. mill. pass. a Mahmora in Meridiem uti 70. ab Arzilla, et 100. a Tingi, a Fezza autem 100. in Occidentem. Antea fere sui iuris, nunc Marochio Regi subest, Cum arce satis munita. Baudrand. Est et Sala fluv. eiusdem Mauritaniae apud Atlantem maiorem. Ptol.III.SALAoppid. Pannoniae superioris in Hungaria. Ptol. Zalawar, ex tabul. reccnt. ad Salam fluv. sub Austriacis, in ipso limite ditionis Turcicae, 3. leucis a Canisia in Caeciam media inter Varasdinum in Afr cum et Vesprimium in Caeciam 2. leuc. a Volcea palude, P. du Val. Item fluv. Germ. in Moenum influens, Strab. Saltz. Item fluv. Gallo-Belgicus per Lotharingiam fluens, la Seille, vulgo. Vide Salia. Est quoque Sala Turdulorum in Baetica urbs, et Hyrcaniae oppid. Ptolem. et urbs litoralis Thraciae circa Hebrum fluv. herodot. Item German. vicus non procul ab oppid. Kunighofen, a quo Franci dicti sunt Salici, qui circa hunc vicum et fluv. eiusdem nominis habit ârunt. Verum leges Salicae, teste Munsterô, non ab isto vico seu fluv. sed a Sala dictione Franca, qua Latine palatium, seu aulam significat hoc nomen habent. Sala, vulgo die Sale, fluv. German. Thuringiam a Misnia separans, ac in Albim, post Martiopolim, cadens. Hîc Anabaptisticus futor erupit, auctore Nic. Storckiô, cui iunctus Thomas Muncerus, unde bellum rusticanum, A. C. 1525. Sleidan. l. 4. et 5. Bulling. adv. Anab. l. 1. c. 1. Vide Salas.IV.SALAoppid. Westmanniae, in Suecia; Sall. Inter Uplandiam et Nericiam, alias argenti fodinis celebre, 5. leuc. Suecicis ab Upsalia in Occasum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.